Kleine Anthologie zu Kampanien:
Velleius Paterculus
 

Velleius Paterculus 1,4
Athenienses in Euboea Chalcida Eretriam colonis occupauere, Lacedaemonii in Asia Magnesiam. Nec multo post Chalcidenses orti, ut praediximus, Atticis, Hippocle et Megasthene ducibus, Cumas in Italia condiderunt. Huius classis cursum esse directum alii columbae antecedentis volatu ferunt, alii nocturno aeris sono, qualis Cerealibus sacris cieri solet.
Pars horum ciuium, magno post intervallo, Neapolim condidit. Utriusque urbis eximia semper in Romanos fides facit eas nobilitate atque amoenitate sua dignissimas. Sed illis diligentior ritus patrii mansit custodia, Cumanos Osca mutavit vicinia. Vires autem veteres earum urbium hodieque magnitudo ostentat moenium.
zur Kampanienseite © Ulrich Schmitzer
Letzte Änderung: 23. März 2000